Capitulum 3
Capitulum 3
Accipitur autem fides tribus modis, scilicet pro eo quo creditur, et est virtus; et pro eo quo creditur, et non est virtus; et pro eo quod creditur, quod aliud est ab eo quo creditur.
Unde Augustinus inquit: "Aliud sunt ea quae creduntur, aliud fides, qua creduntur: illa enim in rebus sunt, quae vel esse, vel fuisse, vel futura esse dicuntur; haec autem in animo credentis est, ei tantum conspicua cuius est".
Id quod creditur, dicitur fides, sicut ibi : "Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus, esse non poterit".
Fides autem qua creditur, si cum caritate sit, virtus est, quia "caritas, ut ait Ambrosius, mater est omnium virtutum", quae omnes informat, sine qua nulla vera virtus est. Fides ergo operans per dilectionem virtus est, qua non visa creduntur.
Haec est fundamentum, quod mutari non potest, ut ait Apostolus, quae posita in fundamento neminem perire sinit.
On this page