Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Quomodo dicatur una fides.

Cumque diversis modis dicatur fides, fatendum est tamen, unam esse fidem, ut ait Apostolus: "unus Dominus, una fides."

Sive enim accipiatur fides pro eo quod creditur, sive pro eo quo creditur, recte dicitur fides una. Si pro eo quod creditur accipiatur, ex hac intelligentia dicitur una fides, quia idem iubemur credere; et unum idemque est, quod creditur a cunctis fidelibus: unde fides catholica dicitur, id est universalis. Si vero accipitur fides pro eo quo creditur, ea ratione dicitur una esse fides, non quia sit una numero in omnibus, sed genere, id est similitudine.

Unde Augustinus: "Fides, quam qui habent, fideles vocantur, et qui non habent, infideles, communis est omnibus fidelibus, sicut pluribus hominibus facies communis esse dicitur, cum tamen singuli suas habeant. Non enim fides numero est una, sed genere; quae, cum sil in uno, est et in aliis, non ipsa, sed similis, et propter similitudinem magis unam dicimus esse, quam multas. Sicut idem volentium dicitur voluntas una, cum cuique sit sua voluntas; et duorum simillimorum dicitur facies una".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6