Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Quod fides est de his quae non videntur, proprie, ipsa tamen videtur ah eo, in quo est.

Notandum quoque est, quod fides proprie de non apparentibus tantum est.

Unde Gregorius: "Apparentia non habent fidem, sed agnitionem".

Idem: "Cum Paulus dicat: "Fides est substantia rerum sperandarum , argumentum non apparentium,"hoc veraciter dicitur credi, quod non valet videri. Nam credi iam non potest, quod videri potest". "Thomas aliud vidit, et aliud credidit: hominem vidit, et Deum confessus est, dicens: "Deus meus et Dominus meus"".

De hoc etiam Augustinus ait: "Fidem ipsam videt quisque in corde suo esse, si credit; vel non esse, si non credit; non sicut corpora, quae videmus oculis corporis, et per imagines ipsorum, quas memoria tenemus, etiam absentia cogitamus; nec sicut ea quae non vidimus, et ex his quae vidimus, cogitatione utcumque formamus et memoriae commendamus; nec sicut hominem , cuius animam, etsi non videmus, ex nostra conficimus ; et ex motibus corporis hominem, sicut videndo didicimus, intuemur etiam cogitando: non sic videtur fides in corde, in quo est, ab eo cuius est, sed eam tenet certissima scientia. Cum igitur ideo credere iubeamur, quia id quod credere iubemur, videre non possumus, ipsam tamen fidem, quando est in nobis, videmus in nobis, quia et rerum absentium praesens est fides, et rerum quae foris sunt, intus est fides, et rerum quae non videntur, videtur fides; et ipsa temporaliter fit in cordibus hominum; et si ex fidelibus infideles fiunt, perit ab eis".

His evidenter traditur fidem ipsam in corde hominis ab ipso homine videri, non corporaliter, non imaginarie, sed intellectualiter; et ipsam tamen absentium et eorum quae non videntur, esse.

Ut enim Augustinus alibi ait: "Credimus, ut cognoscamus; non cognoscimus, ut credamus. Quid est enim fides, nisi credere quod non vides? Fides ergo est quod non vides credere; veritas, quod credidisti videre".

Unde recte fides dicitur argumentum (vel convictio ) rerum non apparentium, quia si fides est, ex eo convincitur et probatur , aliqua esse non apparentia, cum fides non sit nisi de non apparentibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7