Capitulum 5
Capitulum 5
Si in inferno iusti fidem et spem habuerunt.
De antiquis vero Patribus, qui apud inferos usque ad passionem tenebantur, non incongrue dici potest, quod fidem et spemvirtutem habuerint, quia credebant et sperabant se visuros Deum per speciem, qualiter eum tunc non videbant; quia non patuit eis cognitio Dei per speciem ante passionem Christi, qua consummata, a fide transierunt ad speciem.
On this page