Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De caritate Dei et proximi, quae in Christo est et in nobis.

Cum autem Christus fidem et spem non habuerit, dilectionem tamen habuit in quantum homo tantam, qua maior esse non valet; qui ex caritate eximia animam posuit pro amicis et inimicis : habuit enim in corde caritatem, quam opere nobis exhibuit, ut exhibitionis forma nos ad diligendum instrueret.

Hic aliquid dicendum est de caritate et modo et ordine diligendi Deum et proximum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1