Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Quod alterum mandatum in altero est.

"Cum autem duo sint praecepta caritatis, pro utroque saepe unum ponitur, nec immerito", "quia nec Deus sine proximo, nec proximus sine Deo diligi potest. Unde Apostolusomne mandatum Legis dicit instaurari, id est contineri et impleri in hoc verbo: "Diliges proximum tuum sicut te ipsum"". "Et Christus dilectionem proximi specialius commemorat dicens: "Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos ;"ubi illud maius mandatum dilectionis Dei videtur praetermissum. Sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis, quia qui diligit Deum non potest eum contemnere quem Deus praecepit diligi; et qui diligit proximum, quid in eo diligit nisi Deum? Ipsa est dilectio ab omni mundana dilectione discreta, quam distinguens Dominus ait: "Sicut dilexi vos."Quid enim nisi Deum dilexit in nobis, non quem habbbamus, sed ut haberemus, sicut medicus aegros! Et quid in eis diligit nisi salutem quam cupit revocare, non morbum quem venit expellere? Sic et nos invicem diligamus, ut, quantum possumus, invicem ad habendum Deum in nobis ex dilectione attrahamus".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7