Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

De impletione illius mandati: Diliges Deum ex toto corde.

Illud autem praeceptum non penitus impletur ab homine in

hac mortali vita, sed ex parte, non ex toto, quia ex parte diligimus, sicut "ex parte cognoscimus;" in futuro autem implebitur ex toto.

Unde Augustinus "Cum adhuc est aliquid carnalis concupiscentiae, non omni modo ex tota anima diligitur Deus. Caro tamen non dicitur concupiscere, nisi quia carnaliter anima concupiscit. "Cum autem venerit quod perfectum est, ut destruatur quod ex parte est", id est, iam non ex parte sit, sed ex toto, caritas non auferetur, sed augebitur et implebitur. In qua plenitudine illud praeceptum caritatis implebitur: "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo,"etc. Tunc erit iustus sine peccato, quia nulla erit lex repugnans menti; tunc prorsus "toto corde, tota anima, tota mente diliges Deum,"quod est summum praeceptum".

"Sed cur praecipitur homini ista perfectio, cum in hac vita eam nemo habeat? Quia non recte curritur, si quo currendum est, nesciatur. Quomodo autem sciretur, si nullis praeceptis ostenderetur" ?

Ecce habes, cur illud praeceptum est, quod hic penitus impleri non potest; impletur tamen ex parte, scilicet secundum perfectionem viae. Alia enim est perfectio currentis, alia pervenientis. Facit hoc mandatum, ut cursor, qui Deum ante omnia et prae omnibus diligit, nec tamen omnino perficit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6