Capitulum 1
Capitulum 1
Si caritas semel habita amittatur.
Illud quoque non est praetereundum , quod quidam asserunt, caritatem semel habitam ab aliquo non posse excidere, nullumque damnandum hanc aliquando habere; qui hanc traditionem subditis muniunt testimoniis .
Item: "Caritas est fons proprius et singularis bonorum, cui non communicat alienus. Alieni sunt omnes qui audituri sunt: "Non novi vos."De hoc fonte Scriptura ait: "Fons aquae vivae sil tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi"". Si autem alieni sunt qui audituri sunt illam vocem, non ergo huic fonti communicant damnandi.
Item, Augustinus Super Epistolam loannis: "Radicata est caritas, securus esto; nihil mali procedere potest".
Item, Gregorius in "Moralibus": " "Valida est ut mors dilectio". Virtuti enim mortis dilectio comparatur, quia nimirum mentem quam semel ceperit, a dilectione mundi funditus occidit".
Item, Augustinus Super Epistolam loannis: "Unctio invisibilis caritas est, quae in quocumque fuerit, radix illi erit, quae ardente sole arescere non potest: nutritur calore solis, non arescit".
Item, Beda Super Ioannem: "Quaerendum est, quomodo speciale Filii Dei agnoscendi signum fuerit, quod super eum descenderit et manserit Spiritus. Quid magni est Filio Dei, quod in ipso manere Spiritus astruitur? Notandumque quod semper in Domino manserit Spiritus, in Sanctis vero, quamdiu mortale corpus gestaverint, partim semper maneat, partim rediturus secedat: manet enim apud eos, ut bonis insistant actibus; recedit vero ad tempus, ne semper infirmos curandi, mortuos suscitandi, daemones eiiciendi, vel etiam prophetandi habeant facultatem. Manet ergo semper, ut possint habere virtutes, ut mirabiliter ipsi vivant; venit ad tempus, ut etiam aliis per miraculorum signa, quales sint intus, effulgeant".
Item, Gregorius: "In Sanctorum cordibus secundum quasdam virtutes semper manet Spiritus, secundum quasdam recessurus venit et venturus recedit. In his virtutibus, sine quibus ad vitam non pervenitur, in electorum suorum cordibus permanet; in his vero, per quas sanctitatis virtus ostenditur, ut in exhibitione miraculorum, aliquando adest, aliquando se subtrahit".
Haec innuere videntur, quod caritas semel habita non amittatur. Ideo quidam in praelaxatam prosilierunt audaciam, dicentes, caritatem a damnandis non haberi, nec a quoquam habitam posse amitti; quos ratio vincit et auctoritas. Quidam enim ad tempus sunt boni, qui postea fiunt mali, et e converso. Unde quorumdam nomina Christus dicit "scripta in libro vitae," qui tamen postea "abierunt retro". Sed "scripta" dicit non secundum praescientiam, sed secundum praesentem iustitiam, cui deserviebant, quia digni erant tunc illo bono, quod habituri sunt scripti secundum praescientiam.
Unde Ambrosius: "Quibusdam gratia data est in usum, ut Sauli , ludae , et illis discipulis quibus Dominus dixit: "Ecce"nomina vestra scripta sunt in caelis ," et post "abierunt retro." Sed hoc dixit propter iustitiam, cui deserviebant, quia boni erant. Frequenter enim ante sunt mali, qui futuri sunt boni, et aliquoties prius sunt boni, qui futuri sunt et permansuri mali; secundum quod dicuntur, scribi in libro vitae et deleri.
latenus pro illis facit. Dignitatem enim caritatis ostendens, dicit eam non excidere, quia hic et in futuro erit; sed fides et spes evacuabuntur et scientia .
Item, quod dicitur "caritas nunquam fuisse vera, quae deseri potest", non ad essentiam caritatis refertur, sed ad efficientiam, quia non efficit caritas, quae deseritur, hominem vere beatum, nec perducit ad verum bonum.
Potest tamen hoc et cetera, quae de caritate dicta sunt, de perfecta intelligi, quam soli perfecti habent, quae semel habita non amittitur; exordia vero caritatis aliquando crescunt, aliquando deficiunt . Sunt enim virtutis exordia et profectus et perfectio, quos gradus ille discernit, qui parabolam illam intelligit: "Sic est regnum Dei, quemadmodum si iactet homo semen in terra et dormiat, et exurgat semen et germinet et crescat," ete. Etsi ergo perfecta caritas sic radicata est, ut amitti nequeat "°," incipiens tamen et provecta amitti potest, et saepe amittitur; sed dum habetur, non sinit habentem criminaliter peccare.
On this page