Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quare fides, spes, scientia dicuntur evacuari, et non caritas, cum et ipsa sil ex parte.

Advertendum etiam est, quomodo fides, spes et scientia dicantur "evacuari," quia "ex parte sunt", et non caritas, cum et ipsa ex parte sit: ex parte enim, id est imperfecte, diligimus, sicut ex parte scimus, ut ait Hesychius Super Leviticum . Cum igitur omne quod ex parte est, evacuetur, cur caritas excipitur, quae dicitur nunquam excidere ?

Caritas quidem etiam ex parte est, ut saepe Sancti docent, quia ex parte diligimus nunc; et ideo ipsa evacuabitur, in quantum ex parte est, quia tolletur imperfectio, et addetur perfectio; remanebitque ipsa aucta et actus eius et modus diligendi, ut diligas Deum propter se et toto corde, et proximum sicut te , sed imperfectionis modus eliminabitur. Fides vero et spes penitus evacuabuntur; scientia vero secundum actum et modum suum, qui nunc est, non secundum sui essentiam tolletur: ipsa enim virtus scientiae remanebit, sed alium tenebit usum et modum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2