Capitulum 1
Capitulum 1
De quatuor principalibus virtutibus.
Post praedicta de quatuor virtutibus, quae principales vel cardinales vocantur, disserendum est; quae sunt iustitia, fortitudo, prudentia, temperantia.
De quibus Augustinus ait: "Iustitia est in subveniendo miseris; prudentia in praecavendis insidiis; fortitudo in perferendis molestiis; temperantia in coercendis delectationibus pravis".
On this page