Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Si Deus ab aeterno dilexit reprobos.

De reprobis vero, qui praeparati non sunt ad vitam, sed ad mortem, si quaeritur, utrum debet concedi, quod Deus ab aeterno dilexerit eos, dicimus, de electis solis simpliciter hoc esse concedendum, quod Deus ab aeterno eos dilexit, quos ad iustitiam et coronam praeparavit. De non electis vero simpliciter est concedendum quod odio habuit, id est reprobavit, sicut legitur: "lacob dilexi, Esau odio habui;" sed non est simpliciter dicendum, quod dilexit, ne praedestinati intelligantur, sed cum adiectione: dilexit eos, in quantum opus eius futuri erant, id est, quos et quales facturus eos erat.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5