Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Utrum sini virtutes, et sint, in Angelis.

Haec dona virtutes esse nec in futuro desitura, Ambrosius ostendit, ea septem fore virtutes dicens, et in Angelis abundantissime esse, sic: "Civitas Dei, illa ierusalem caelestis, non meatu alicuius fluvii terrestris abluitur, sed ex vitae fonte procedens Spiritus sanctus , cuius nos brevi satiamur haustu, in illis caelestibus spiritibus redundantius videtur effluere, pleno septem virtutum spiritualium fervens meatu. Si enim fluvius riparum editis superfusus exundat, quanto magis Spiritus omnem supereminens creaturam, cum nostrae mentis arcana tanquam inferiora perstringat, caelestem illam Angelorum naturam effusiore quadam sanctificationum ubertate laetificat"

Deinde sanctificationes exponens subdit: "His autem sanctificationibus, quas enumerat Isaias dicens: "Spiritus sapientiae et intellectus , consilii et fortitudinis , scientiae et pietatis et timoris Dei."Unum est ergo flumen, sed multi spiritualium donorum meatus". "Quamvis ergo multi dicantur spiritus, ut "spiritus sapientiae et intellectus,"etc., unus tamen est Dei Spiritus, suae libertatis arbiter, omnia pro auctoritate voluntatis "dividens singulis"".

Hic expresse traditum est, septem dona et virtutes esse sanctificationesque fidelium mentium, et in futuro non desitura, cum sint et in Angelis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2