Capitulum 3
Capitulum 3
Utrum in Christo fuerint.
In Christo etiam haec eadem fuisse, Isaias ostendit dicens: "Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini."
His autem videtur obviare quod Beda de timore Domini dicit super parabolas, scilicet quod omnis timor in futuro cessabit. Ait enim sic super illum locum: Timor Domini principium sapientiae : "Duo sunt timores Domini; servilis, qui principium est sapientiae; et amicalis, qui perfectionem sapientiae comitatur. Servilis principium sapientiae est, quia qui post errata sapere incipit, primo timore corripitur divino, ne puniatur; sed hunc "perfecta caritas foras mittit". Succedit huic "timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi", quem non excludit caritas, sed auget; quo timet filius, ne vel in modico oculos amantissimi patris offendat. Uterque in futuro cessabit. "Caritas"vero "nunquam excidet"."
Augustinus quoque super illum locum Psalmi : "Adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo," timorem desiturum dicit sic: "Timor Domini est magnum praesidium proficientibus ad salutem, sed pervenientibus foras mittitur: non enim timent iam amicum, cum scilicet ad id quod repromissum est, perducti fuerint".
Si autem timor non fuerit in futuro, ergo nec septem dona erunt, nec modo sunt in Angelis sive in animabus sanctis.
Ad quod dicimus, auctoritatum praemissarum quae videtur repugnantiam dirimentes, quod septem illa dona et in Angelis modo sunt et in animabus sanctis feliciter viventibus et in nobis erunt in futuro, sed non habebunt omnia hos usus sive haec officia, quae nunc habent; ut verbi gratia, timor filialis modo facit timere ne offendamus quem diligimus, et ne separemur ab eo, facit etiam nos revereri eundem; in futuro vero faciet nos revereri, quando non timebimus separari, vel offendere. Non ergo metus separationis vel offensionis nunc est in Angelis vel animabus sanctis, nec in nobis erit in futuro, sed reverentia, quae est mixta cum subiectione dilectio; quae etiam in Christo fuit, sicut Apostolus dicit in Epistola ad Hebraeos loquens de Christo: "Qui exauditus est pro sua reverentia."
On this page