Capitulum 4
Capitulum 4
De timorum distinctione.
Et quia de timore tractandi nobis occurrit locus, sciendum est, quatuor esse timores, scilicet mundanum sive humanum, servilem, initialem, castum vel filialem sive amicalem .
Humanus timor est, ut ait Cassiodorus, quando timemus pati pericula carnis, vel perdere bona mundi, propter quod delinquimus. Hic timor malus est , qui in primo gradu cum mundo deseritur, quem Dominus prohibet in Evangelio dicens: "Nolite timere eos qui occidunt corpus," etc.
Timor autem servilis est, ut ait Augustinus, cum per timorem gehennae continet se homo a peccato, quo praesentiam iudicis et poenas metuit, et timore facit, quidquid boni facit, non timore amittendi aeternum bonum, quod non amat, sed timore patiendi malum, quod formidat. Non timet, ne perdat amplexus pulcherrimi sponsi; sed timet, ne mittatur in gehennam. Bonus est iste timor et utilis, licet insufficiens, per quem fit paulatim consuetudo iustitiae.
Et succedit initialis timor, quando incipit quod durum erat amari; et sic incipit excludi servilis timor a caritate.
Et succedit deinde timor castus sive amicalis, quo timemus, ne sponsus tardet, ne discedat, ne offendamus, ne eo careamus. Timor iste de amore venit. Ille quidem servilis est utilis, sed non permanens in aeternum, ut iste ; Timor divinus comes est per omnes gradus.
Et attende, quod quatuor hic distinguuntur timores, cum supra Beda dixerit, duos esse. Sed Beda humanum praetermisit timorem et nomine servilis duos, quos hic distinguimus , complexus fuit , scilicet servilem et initialem; amicalem vero castum dicit.
Augustinus quoque servilem et castum timorem aperte discernit, dum Epistolae ad Romanos illum locum exponit: "Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei," ita dicens: "Duo timores hic insinuantur: unus, qui est in perfecta caritate, scilicet timor castus; alter, qui non est in caritate, id est servilis, in quo quamvis Deo credatur, non tamen in Deum; et si bonum fiat, non tamen bene". "Nemo enim invitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit".
On this page