Capitulum 6
Capitulum 6
Quo differant castus et servilis.
"Non potes melius explanare, quid intersit inter istos duos timores, quam si ponas duas mulieres maritatas, quarum unam constituas volentem facere adulterium, sed timet, ne damnetur a marito. Timet maritum, quia adhuc amat nequitiam. Huic non est grata, sed onerosa mariti praesentia; et si forte vivit nequiter, timet maritum, ne veniat. Tales sunt qui timent diem iudicii. Fac, alteram amare virum, debere illi castos amplexus, nulla se adulterina immunditia maculare velle: ista optat praesentiam viri. Illa timet, et illa timet. Iam ergo interrogentur, quare timeant. Illa dicet: timeo virum, ne veniat; illa dicet: timeo virum ne discedat. Illa dicet: timeo virum, ne damnet , illa dicet: timeo , ne deserat. Pone hoc in animo, et invenis timorem, quem "foras mittit caritas,"et alium timorem castum permanentem in saeculum saeculi". "Illum timorem "perfecta caritas foras mittit,"quia ille timor tormentum habet, torquetur conscientia peccatorum nondum facta est iustificatio. Est ibi quod titillet mentem, quod pungat, quod stimulet. Stimulat ille timor, sed intrat caritas, quae sanat quod vulnerat timor". Timor castus facit securitatem in animo.
"Audivimus duas tibias, Ioannem et David consonantes. Illa de timore Dei dicit, quo timet anima, ne damnetur; illa de timore , quo timet anima, ne deseratur. Ille est timor, quem caritas excludit; ille est timor, qui "permanet in saeculum saeculi"".
Ecce in his verbis praedictis aperte ostendit Augustinus, quis sit timor castus, et quis servilis, et qualiter differant.
In quibus etiam initialem timorem significavit, qui nec ex toto est servilis nec ex toto castus, sed, tanquam medius, aliquid de servili et aliquid de casto timore habet: facit enim servire partim timore poenae, partim amore iustitiae , per quem timemus puniri, et timemus offendere. Iste est timor in inchoata caritate, non in perfecta; et quantum crescit caritas, tantum decrescit iste timor, quantum ad metum poenae, id est quantum ad id quod facit timere poenam, et quantum ad tormentum conscientiae: nam quanto diligimus, tanto minus timemus. Iste timor notatur in illis verbis Augustini, ubi non negat, timorem esse in caritate inchoata, sed perfecta. Quod non posset dici de servili, quia, ut ipse supra dixit, servilis timor non remanet, veniente caritate; nec intrat caritas, nisi prius ille timor exeat; nec in illo timore aliquis credit in Deum, etsi credat Deo; nec bene facit, etiam si bonum est quod facit. Non est ergo timor ille in caritate etiam inchoata, quia omnis qui caritatem habet, licet non perfectam, et in Deum credit et bene bona facit. Quare servilis non est timor ille, quem in caritate inchoata fore concessit, et quem, crescente caritate, decrescere dixit; sed ille est timor initialis, quem non negat esse in caritate, nisi perfecta sit.
On this page