Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Quod timor servilis et initialis dicuntur initium sapientiae, sed differenter.

Sciendum tamen est, quod uterque timor, scilicet servilis et initialis, in Scripturae diversis locis dicitur "initium sapientiae," et ita fore comperies, si diligenter annotaveris loca Scripturae, in quibus de timore Domini fit mentio; ex alia tamen ratione et causa diversa dicitur servilis initium sapientiae, et ex alia initialis.

Servilis enim ideo dicitur initium sapientiae, quia praeparat locum sapientiae et ducit ad sapientiam, sed tamen non remanet cum ea, immo foras exit.

Initialis vero dicitur "initium sapientiae," quia est in inchoata sapientia; quem cum quis habere incipit, sapientiam et caritatem habere incipit. Inde etiam est, quod uterque timor dicitur initialis, quod invenire poteris per diversa Scripturae loca. Uterque etiam timor interdum dicitur servilis, quia et ipse initialis, qui est in caritate inchoata, aliquid habet de servili, scilicet angorem poenae, sicut et aliquid habet de casto, scilicet quod timet offendere ac separari.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7