Capitulum 1
Capitulum 1
De connexione virtutum, quae non separantur.
Solet etiam quaeri, utrum virtutes ita sint sibi coniunctae, ut separatim non possint possideri, ab aliquo, sed qui unam habet, omnes habeat.
De hoc Hieronymus ait: "Omnes virtutes sibi haerent, ut qui una caruerit,omnibus careat. Qui ergo unam habet, omnes habet".
Quod quidem probabile est. Cum enim caritas mater sil omnium virtutum, in quocumque mater ipsa est, scilicet caritas et cuncti filii eius, id est virtutes, recte fore creduntur.
Unde Augustinus: "Ubi caritas est, quid est quod possit deesse? Ubi autem non est, quid est quod possit prodesse?" "Cur ergo non dicimus, qui hanc virtutem habet, habere omnes, cum "plenitudo Legis sit caritas"? quae quanto magis est in homine, tanto magis est virtute praeditus; quanto vero minus, tanto minus inest virtus; et quanto minus inest virtus, tanto magis est vitium".
On this page