Capitulum 3
Capitulum 3
Utrum intellectus et scientia, quae inter dona numerantur, sint illa quae naturaliter habet homo.
Et notandum, quod intellectus et scientia, quae dicuntur dona Spiritus sancti, alia sunt ab intellectu et scientia, quae naturaliter sunt in anima hominis . Hae enim virtutes sunt, quae per gratiam infunduntur animis fidelium, ut per eas recte vivant; illa vero naturaliter habet homo ex beneficio creationis , a Deo tamen. Per has autem virtutes, quae dicuntur Spiritus sancti dona, illa naturalia reformantur atque adiuvantur, ut verbi gratia, intellectus naturalis, peccato obtenebratus, per virtutem quandam et gratiam, quae dicitur "spiritus intelligentiae," reformatur atque iuvatur ad intelligendum; ita et per illam virtutem, quae dicitur "spiritus sapientiae," iuvatur atque erigitur mentis ratio ad contemplationem et dilectionem aeternae Veritatis.
Illud etiam sciendum est, quod sapientia, de qua nunc disserimus, non est illa Dei sapientia, ut ait Augustinus, quae Deus est, sed hominis sapientia; verumtamen quae secundum Deum est ac verus et praecipuus cultus eius est. Si ergo colat mens hominis Deum, cuius ab eo capax facta est, et cuius esse particeps potest, sapiens ipsa fit, et non sua luce, sed summae illius lucis participatione sapiens fit. Ista ergo hominis sapientia etiam Dei est; verum non ita Dei est, ut ea sapiens sit Deus; non enim participatione sui sapiens est, sicut mens participatione Dei. Sic etiam dicitur iustitia Dei non solum illa qua ipse iustus est, sed etiam illa quam dat homini, cum iustificat impium.
On this page