Text List

Capitulum 3

Cap. IIII

Quomodo in caritate tota Lex pendet.

Cum duo sint praecepta caritatis, in quibus, ut praetaxatum est, "tota Lex pendet et Prophetae". advertendum est, quomodo hoc sit, cum in Lege et Prophetis multa fuerint caeremonialia mandata, quae, si ad caritatis sanctificationem pertinuissent, viderentur nondum debere cessare. Quia vero non iustificationis gratia, quam facit caritas, instituta sunt, sed in figura futuri et in onus imposita; ideo clarescente veritate, cessaverunt velut umbra. Verumtamen et ipsa caeremonialia secundum spiritualem intellectum, quem continent, et omnia moralia ad caritatem referuntur. Pertinent enim omnia ad decem mandata in tabulis scripta, ubi omnium summa perstringitur, ex quibus cetera emanant, sicut in sermone Domini octo virtutes praemittuntur, ad quas celera referuntur; et sicut ad decem mandata decalogi celera referuntur, ita et ipsa decem ad duo mandata caritatis. Omnia ergo ad duo mandata caritatis pertinent, quia per caritatem implentur, et ad caritatem tanquam finem referri debent.

Unde Augustinus: Totam magnitudinem et amplitudinem divinorum Eloquiorum possidet caritas, qua Deum proximumque diligimus, quae radix est omnium bonorum. Unde Veritas ait: "In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae." Si ergo non vacat omnes Paginas sanctas perscrutari, omnia involucra sermonum evolvere, lene caritatem, ubi pendent omnia, quia perfectio est et finis omnium. Tunc enim et praecepta et consilia recte fiunt, cum referuntur ad diligendum Deum et proximum propter Deum. "Quod vero timore poenae, vel aliqua intentione carnali fit, ut non referatur ad caritatem, nondum fit sicut fieri oportet, quamvis fieri videatur". "Inimicus enim iustitiae est qui poenae timore non peccat; amicus vero, qui eius amore non peccat".

"Omnium igitur haec summa est, ut intelligatur Legis et omnium divinarum Scripturarum plenitudo esse dilectio Dei et proximi".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3