Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De decem mandatis, quomodo contineantur in duobus.

Sed iam distributio Decalogi, qui in duobus mandatis completur, consideranda est.

"Habet enim Decalogus decem praecepta, quae sunt decachordum Psalterium; quae sic sunt distributa, ut tria, quae sunt in prima tabula, pertineant ad Deum, scilicet ad cognitionem et dilectionem Trinitatis; septem, quae sunt in secunda tabula, ad dilectionem proximi".

Primum in prima tabula est: "Non habebis deos alienos; non facies libi sculptile neque omnem similitudinem," etc.

Haec Origenes dicit esse duo mandata, sed Augustinus unum. Hoc ipsum enim, quod dixerat: "non habebis deos alienos," perfectius explicat, cum prohibet coli figmenta, scilicet idolum, vel similitudinem alicuius rei; quae duo Origenes ita dicit distare, "ut idolum sit quod nihil habet simile sui; similitudo vero, quod habet speciem alicuius rei; ut verbi gratia, si quis in auro vel ligno vel alia re faciat speciem serpentis vel avis vel alius rei, et statuat ad adorandum, non idolum, sed similitudinem fecit. Qui vero facit speciem, quam non vidit oculus, sed animus sibi finxit, ut si quis humanis membris caput canis vel arietis formet, vel in uno habitu hominis duas facies, non similitudinem, sed idolum facit, quia facit quod non habet aliquid simile sui".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1