Capitulum 2
Capitulum 2
"Ideo dicit Apostolus, quia idolum nihil est' in mundo. Non enim aliqua ex rebus constantibus assumitur spe cies, sed quod mens otiosa et curiosa reperit. Similitudo vero est, cum aliquid ex his quae sunt vel in caelo vel in terra vel in aquis formatur".
Augustinus vero ita exponit illud: "Idolum nihil est in mundo, id est, inter creaturas mundi non est forma idoli; materiam enim formavit Deus, sed stultitia hominum formam dedit. Quaecumque facta sunt naturaliter, facta sunt per Verbum; sed forma hominis in idolo non est facta per Verbum, sicut peccatum non est factum per Verbum, sed est nihil; et nihil fiunt homines, cum peccant".
Sed quaeritur, quomodo hic dicatur forma idoli non esse facta per Verbum, cum alibi legatur: "Omnis forma, omnis compago, omnis concordia partium facta est per Verbum".
Quidam enim dicunt, omnem formam, et quidquid est, a Deo esse, in quantum est, et formam idoli, in quantum est, vel in quantum forma est, a Deo esse, sed non in quantum est idoli, id est, posita ad adorandum: in hoc enim non est creatura, sed perversio craaturae. Sicut illud quod peccatum est, in quantum peccatum est, nihil est; et homines, cum peccant, nihil fiunt, quia ab illo qui vere est, separantur.
Unde Hieronymus: "Quod ex Deo non est, qui solus vere est, non esse dicitur". Ideoque peccatum, quod nos a vero
Alii vero dicunt, omnem formam, quae scilicet naturaliter est, et omne quod naturaliter est, esse a Deo; sed forma idoli non est naturaliter, quia naturae iustitiae non servit. Id enim naturaliter esse dicitur, quod simplici naturae iustitiae, quae Deus est, militat, non resultat, et naturam creatam non vitiat.
nihilo nomen Dei ; allegorice vero praecipitur, ut non putes, "creaturam esse Christum, Dei Filium, quia "omnis creatura vanitati subiecta est", sed aequalem Patri".
Tertium vero est: "Memento, ut diem Sabbati sanctifices;" ubi secundum litteram praecipitur Sabbati observantia; allegorice vero, ut requiem et hic a vitiis et in futuro in Dei contemplatione exspectes ex Spiritu sancio, id est ex caritate et dono Dei, non quod Spiritus sanctus sine Patre et Filio hoc operetur.
On this page