Capitulum 4
Capitulum 4
Evangelii littera exprimit intelligentiam spiritualem, id est, quam spirituales habent, et secundum quam spiritualiter vivitur; littera Legis sensum carnalem, id est, quem carnales habent, et secundum quem carnaliter vivitur; cui facta est superadditio.
Tertium est: "Non moechaberis," "id est, ne cuilibet miscearis, excepto foedere matrimonii. A parte enim totum intelligitur : Nomine igitur moechiae omnis concubitus illicitus illorumque membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi".
Quartum est: "Non furtum facies;" ubi sacrilegium et rapina omnis prohibetur. "Non enim rapinam permisit, qui furtum prohibuit, sed furti nomine bene intelligi voluit omnem illicitam usurpationem rei alienae".
"Sacrilegium tribus modis committitur, quando scilicet vel sacrum de sacro, vel non sacrum de sacro, vel sacrum de non sacro aufertur". Sacrum vero dicitur quidquid mancipatum est cultui divino, ut ecclesia vel res ecclesiae.
Unde Hieronymus: "Usuras quaerere, vel fraudare aut rapere nihil interest. Commoda fratri tuo, et accipe quod dedisti, et nihil superfluum quaeras, quia superabundantia in usura computatur".
On this page