Capitulum 5
Capitulum 5
Si vero quaeritur de filiis Israel, qui, Domino iubente, ab Aegyptiis mutuaverunt vasa aurea et argentea et vestes pretiosas, et asportaverunt, utrum furtum commiserint, dicimus, eos qui, ut parerent Deo iubenti, illud fecerunt, non fecisse furtum nec omnino peccasse.
Unde Augustinus: "lsraelitae non furtum fecerunt, sed Deo iubenti ministerium praebuerunt. Hoc enim Deus iussit, qui Legem dedit; sicut minister indicis sine peccato occidit quem lex praecipit, sed si id sponte faciat homicida est, etiam si eum occidat, quem scit a iudice occidendum". "Infirmi autem, qui ex cupiditate Aegyptios deceperunt, magis permissi sunt hoc facere illis qui talia iure passi sunt, quam iussi".
Hic opponitur, quod etiam boni in illo opere peccaverunt, quia naturalem legem, cui concordat Evangelium et lex moralis praeceptionis, transgressi sunt, quae est: Quod tibi non vis, alii ne feceris; quam Veritas scripsit in corde hominis; et quia non legebat in corde, iteravit in tabulis, ut voce forinsecus admota "rediret ad cor," et ibi inveniret quod extra legeret. Hanc igitur illi praevaricati videntur in illo facto, aliis facientes quod nolebant sibi fleri.
Sed ibi subintelligendum est: iniuste, ut non alii, scilicet iniuste, facias quod tibi non vis fieri. Alioquin huius praevaricator est iudex, dum punit reum, nolens aliquid tale sibi fieri. Ita etiam illud Domini verbum: "Omnia quaecumque vultis, ut faciant vobis homines," etc., de bonis accipiendum est, quae nobis invicem exhibere debemus.
On this page