Capitulum 2
Capitulum 2
De octo speciebus mendacii.
Sciendum est etiam, octo esse genera mendacii, ut Augustinus in libro "De mendacio" tradit, quae diligenter notanda sunt, ut appareat, quod mendacium sit veniale, et quod damnabile.
"Primum capitale est mendacium longeque fugiendum, quod fit in doctrina religionis, ad quod nulla causa quisquam debet adduci. Secundum, quod tale est, ut nulli prosit sed obsit alicui. Tertium, quod ita prodest alii ut obsit alteri. Quartum, sola mentiendi fallendique libidine, quod mirum mendacium est. Quintum, quod fit placendi cupiditate de suaviloquio. His omnibus evitatis, sequitur sextum genus, quod et nulli obest et prodest alicui, ut si quis pecuniam alicuius iniuste tollendam sciens, ubi sit nescire se mentiatur. Septimum, quod nulli obest et prodest alicui, ut si quis, nolens hominem ad mortem quaesitum prodere, mentiatur. Octavum, quod nulli obest et ad hoc prodest ut ab immunditia corporali aliquem tueatur".
On this page