Capitulum 1
Capitulum 1
De triplici genere mendacii.
Sunt enim mendacia quaedam pro salute vel commodo alicuius, non malitia, sed benignitate dicta, qualiter obstetrices mentitae sunt et Raab.
Est et aliud mendacii genus, quod fit ioco, quod non fallit: scit enim cui dicitur, causa ioci dici.
Perfectis vero non convenit mentiri, nec etiam pro temporali vita alicuius, ne pro corpore alterius animam suam occidant. Licet autem eis verum tacere, sed non falsum dicere, ut si quis non vult hominem ad mortem prodere, verum taceat, sed non falsum dicat.
His innui videtur, mendacia illa, quae fiunt ioco vel pro salute alicuius, imperfectis esse venialia peccata, perfectis vero illud quod pro commodo alterius dicitur, esse damnabile; quod etiam de mendacio ioci putari potest, praecipue si iteretur.
De mendacio autem obstetricum et Raab, quod fuerit veniale, Augustinus tradit dicens: "Forsitan, sicut obstetrices non remuneratae sunt quia mentitae sunt, sed quia infantes liberaverunt, et propter hanc misericordiam veniale fuit peccatum, non tamen nullum; sic Raab liberata propter liberationem exploratorum, pro qua fuit veniale peccatum. Sed ne putet quisquam, in ceteris peccatis, si propter liberationem hominum fiant, ita posse concedi veniam: multa enim mala detestanda talem sequuntur errorem". "Possumus enim et furando alicui prodesse, si pauper cui datur, sentit commodum, et dives cui tollitur, non sentit incommodum; ita et adulterando possumus, si aliqua, nisi ad hoc ei consentiatur, appareat amando moritura, et si vixerit, poenitendo purganda. Nec ideo peccatum grave negabitur tale adulterium".
On this page