Capitulum 4
Capitulum 4
[Cap. IV]. "Porro omne mendacium ideo dicendum esse peccatum, quia hoc debet loqui homo, quod animo gerit, sive illud verum sit, sive putetur, et non sit: verba enim ideo sunt instituta, non ut per ea homines invicem fallant, sed per ea in alterius notitiam suas cogitationes ferant; verbis ergo uti ad fallaciam, non ad quod sunt instituta, peccatum est. Nec ideo etiam ullum mendacium putandum est non esse peccatum, quia possumus alicui aliquando prodesse mentiendo: possumus enim, ut praedictum est, et furando et adulterando prodesse". "Mendacium quoque non tunc tantum esse, possumus dicere, quando aliquis laeditur: cum enim a sciente dicitur falsum, mendacium est, sive quis, sive nemo laedatur".
On this page