Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

In quibus rebus cum periculo erratur, vel non.

Illud etiam sciendum est, quod "in quibusdam rebus magno malo, in quibusdam parvo, in quibusdam nullo fallimur". "In quibus rebus nihil interest ad capessendum Dei regnum, utrum credantur, an non, vel utrum vera putentur, an falsa, sive sint, sive non; in his errare, id est aliud pro alio putare, non arbitrandum est esse peccatum; vel si est, minimum atque levissimum". "Et sunt vera, quamvis non videantur, quae nisi credantur, ad vitam aeternam non potest perveniri". "Et licet error maxima cura cavendus sit, non modo in maioribus, sed etiam in minoribus rebus, nec nisi rerum ignorantia possit errari, non est tamen consequens, ut continuo erret, quisquis aliquid nescit, sed quisquis se existimat scire quod nescit: pro vero enim approbat falsum, quod est erroris proprium. Verumtamen, in qua re quisque erret, interest plurimum: sunt enim quae nescire sil melius quam scire; item, nonnullis errare profuit aliquando, sed in via pedum, non in via morum".

Solet quaeri de Iacob, qui se dixit esse Esau, aliter animo sentiens, utrum mentitus sit.

De hoc Augustinus ait: "Iacob quod matre fecit auctore, ut falleret patrem, si diligenter attendatur, videtur non esse mendacium, sed mysterium". Intendebat enim matri obedire, quae per Spiritum noverat mysterium. Et ideo propter familiare consilium Spiritus sancti, quod mater acceperat, a mendacio excusatur Iacob.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5