Text List

Capitulum 10

Capitulum 10

Qui vero mutat, utrum periurus debeat dici, solet quaeri.

Beda supra tale iuramentum vocavit periurium.

Ioannes etiam Apocrisarius orientalium sedium dixit: "Sermo patris nostri Sopbronii significat, quod melius est, iurantem periurare, quam servare sacramentum in fractione sanctarum imaginum".

Sed periurium dicitur tale iuramentum non observatum, et peierare qui non implet, quia falsum iuravit, non quia inde reus sit quod non observat, sed quia iuravit iniustum ex quo reus est, sicut ille qui peierat.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 10