Text List

Capitulum 9

Capitulum 9

Nunc superest videre, utrum omne iuramentum implendum sit.

Si enim quis aliquid iuraverit contra fidem et caritatem, quod observatum peiorem vergat in exitum, potius est mutandum quam adimplendum.

Unde Ambrosius: "Est contra officium nonnunquam promissum solvere sacramentum, ut Herodes fecit".

Item lsidorus: "In malis promissis rescinde fidem; in turpi volo muta decretum. Quod incaute vovisti, non facias; impia est promissio, quae scelere adimpletur".

Item: "Non est observandum sacramentum, quo malum incaute promittitur, ut si quis adulterae perpetuam fidem cum ea permanendi polliceatur. Tolerabilius est enim non implere sacramentum, quam permanere in stupro".

Item Beda 4: "Si quid nos incautius iurare contigerit, quod observatum peiorem vergat in exitum, libere illud salubriori consilio mutandum noverimus; ac magis, instante necessitate, peierandum esse nobis, quam pro vitando periurio in aliud crimen gravius esse divertendum. Denique iuravit David per Deum occidere Nabal, virum stultum; sed ad primam intercessionem Abigail, feminae prudentis, remisit minas, revocavit ensem in vaginam, nec aliquid culpae se tali periurio contraxisse doluit".

Item Augustinus: "Quod David iuramentum per sanguinis effusionem non implevit, maior pietas fuit. Iuravit David temere, sed non implevit iurationem maiori pietate".

Ex his aliisque pluribus ostenditur, quaedam iuramenta non esse observanda; et qui sic iurat, vehementer peccat. Cum autem mutat, bene facit; qui autem non mutat dupliciter peccat: et quia iniuste iuravit, et quia facit quod non debet.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 9