Text List

Capitulum 12

Capitulum 12

De illo qui cogit aliquem iurare.

Quaeritur etiam, si peccat qui hominem iurare cogit.

De hoc Augustinus ait: "Qui exigit iurationem, multum interest, si nescit, illum iuraturum falsum, an scit. Si enim nescit, et ideo dicit: iura mihi, ut fides ei sit, non est peccatum, tamen "humana tentatio est."Si vero scit, eum fecisse, et cogit eum jurare, homicida est".

Idem: "Qui provocat hominem ad iurationem, et scit eum falsum iurare, vincit homicidam; quia homicida corpus occisurus est, ille animam, immo duas animas, et eius quem iurare provocavit, et suam".

Sancta Synodus decrevit, nisi pro pace facienda, ut omnes fideles ieiuni ad sacramenta accedant 3.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 12