Capitulum 1
Capitulum 1
Quare Lex dicitur comprimere manum, non animum.
Sed videtur praeceptum de non concupiscendis rebus proximi unum esse cum eo quo dicitur: "Non furaberis;" et praeceptum de non concupiscenda uxore unum esse cum eo quo dicitur: "Non moechaberis." "Poterat enim praeceptum non furandi in illa generalitate intelligi, ubi de non concupiscenda re proximi praecipitur; et in eo quod dictum est: "Non moechaberis,"poterat illud intelligi: "Non concupisces uxorem proximi tui."Sed in illis duobus praeceptis non moechandi et non furandi, ipsa opera notata sunt et prohibita, in his vero extremis ipsa concupiscentia". Multum ergo differunt illa ab istis. Unde illi praecepto non moechandi fit superadditio in Evangelio, ubi omnis concupiscentia moechandi prohibetur.
On this page