Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

An iuratio sit malum.

Si autem quaeritur, utrum iurare sit malum, dicimus, aliquando malum esse, aliquando non.

Sponte enim et sine necessitate iurare, vel falsum iurare "," peccatum grande est. Ex necessitate autem iurare, scilicet vel ad foedera pacis confirmanda, vel ad persuadendum auditoribus quod est eis utile, malum non est, quia necessarium.

Unde Augustinus: "Juramentum faciendum est in necessariis, cum pigri sunt homines credere quod eis est utile. Iuratio non est bona, non tamen mala, cum est necessaria", id est, non est appetenda sicut bona, non tamen fugienda tanquam mala, cum est necessaria. "Non est enim contra praeceptum Dei iuratio, sed ita intelligitur Dominus prohibuisse a iuramento, ut, quantum in ipso est, quisque non iuret — quod multi faciunt, in ore habentes iurationem tanquam magnum atque suave aliquid — Apostolusenim novit praeceptum Domini, et tamen iuravit". Prohibemur ergo iurare cupiditate, vel delectatione iurandi.

"Quod ergo Christus ait in Evangelio: "Ego dico vobis, non iurare omnino,"ita intelligitur praecepisse, ne quisquam sicut bonum appetat iuramentum, et assiduitate iurandi labatur in periurium".

Quod vero addit: " "Sil sermo vester: est, est, non, non,"bonum est et appetendum. "Quod autem amplius est, a malo est,"id est, si iurare cogeris, scias de necessitate venire infirmitatis eorum quibus aliquid suades; quae infirmitas utique malum est, unde nos quotidie liberari precamur dicentes: "Libera nos a malo". Ideoque non dixit: "quod amplius est"malum est: tu enim non facis malum, qui bene uteris iuralione; sed "a malo est"illius qui aliter non credit", id est ab infirmitate, quae aliquando poena est, aliquando poena et culpa. Ibi ergo Dominus prohibuit malum, suasit bonum, indulsit necessarium.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4