Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

De iuramento, quod fit per creaturas.

Quaeritur etiam, utrum liceat iurare per creaturam.

Quod non videtur, cum in Lege scriptum sil: "Reddes autem Domino iuramenta tua;" et Christus in Evangelio praecipiat, "non iurare omnino, nec per caelum, nec per terram, nec per Hierosolymam, nec per caput tuum."

"ludaeis, quasi parvulis, concessum fuit iurare per Creatorem, et praeceptum, ut, si iurare contingeret, non nisi per Creatorem jurarent, non per creaturam; quia iurantes per Angelos et elementa creaturas venerabantur honore; et melius erat hoc exhiberi Deo quam creaturis". Infirmis ergo illud prohibuit, sanctis vero, qui in creaturis Creatorem venerabantur tantum, non prohibuit. Unde loseph per salutem Pharaonis iuravit, "Dei iudicium in eo veneratus, quo positus erat in infimis". Christus vero ita per creaturas iurare prohibuit, ne vel aliquid divinum in eis crederetur, pro quo reverentia eis deberetur; vel ne per eas iurantes falsum, homines se iuramento non teneri putarent.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5