Capitulum 2
Capitulum 2
Quae sit littera occidens.
Si vero quaeritur, quam dicat Apostolus litteram occidentem, "ea certe est Decalogus, qui non dicitur littera occidens, eo quod mala sit Lex, sed quia, prohibens peccatum, auget concupiscentiam et addit praevaricationem, nisi liberet gratia", quae gratia non sic abundabat in Lege, ut in Evangelio; Lex ergo bona est, et tamen occidit sine gratia, cum sit "virtus peccati" ; quae iubet, quod sine gratia impleri non potest. Gratia autem deerat, et ideo littera occidens erat.
On this page