Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

De causa institutionis.

Institutum est enim hoc Sacramentum duabus de causis: in augmentum virtutis, scilicet caritatis, et in medicinam quotidianae infirmitatis.

Unde Ambrosius: "Si quoties effunditur sanguis Christi , in remissionem peccatorum effunditur, debeo semper accipere, qui semper pecco, debeo semper habere medicinam".

Item Augustinus: "Iteratur quotidie haec oblatio, licet Christus semel passus sil, quia quotidie peccamus peccatis, sine quibus mortalis infirmitas vivere non potest. Et quia quotidie labimur, quotidie Christus pro nobis mystice immolatur". "Dedit enim nobis hoc Sacramentum salutis, ut quia nos quotidie peccamus, et ille iam mori non potest, per hoc Sacramentum remissionem consequamur. Quotidie comeditur ipse et bibitur in veritate, sed integer et vivus manet".

Item: "Mysterium fidei dicitur, quia credere debes quod ibi salus nostra consistat".

Si autem quaeritur, utrum quotidie communicandum sit, audi, quid inde tradit Augustinus: "Quotidie, inquit, eucharistiam accipere nec laudo, nec vitupero; omnibus tamen dominicis diebus communicandum hortor. Si tamen mens in affectu peccandi est, gravari magis dico eucharistiae perceptione quam purificari. Et licet quis peccato mordeatur, si peccandi tamen de cetero non habeat voluntatem et satisfaciat lacrymis et orationibus, accedat securus; sed hoc de illo dico, quem mortalia peccata non gravant".

"Si non frequentius, saltem ter in anno homines communicent, nisi quis forte criminalibus impediatur, in Pascha scilicet et Pentecoste et Natali". "Omnes igitur communicent, qui noluerint ecclesiasticis carere liminibus".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6