Capitulum 5
Capitulum 5
Si Christus immolatur in altari quotidie, et an sit sacrificium, quod a sacerdote geritur.
Post haec quaeritur, si quod gerit sacerdos, proprie dicatur sacrificium vel immolatio; et si Christus quotidie immoletur, vel semel tantum immolatus sit.
Ad hoc breviter dici potest, illud quod offertur et consecratur a sacerdote, vocari sacrificium et oblationem, quia memoria est et repraesentatio sacrificii veri et sanctae immolationis, factae in ara crucis. Et semel Christus mortuus est, in cruce scilicet ibique immolatus est in semetipso; quotidie autem immolatur in Sacramento, quia in Sacramento recordatio fit Ilius quod factum est semel.
Unde Augustinus: "Certum habemus, quia "Christus resurgens ex mortuis iam non moritur", etc.; tamen, ne obliviscamur quod semel factum est, in memoria nostri omni anno fit, scilicet quoties Pascha celebratur. Nunquid toties Christus occiditur? Sed tantum anniversaria recordatio repraesentat quod olim factum est; et sic nos facit moveri, tanquam videamus Dominum in cruce".
Item: "Semel immolatus est Christus in semetipso, et tamen quotidie immolatur in Sacramento. Quod sic intelligendum est: quia in manifestatione corporis et distinctione membrorum semel tantum in cruce pependit, offerens se Patri hostiam redemptionis efficacem eorum quos praedestinavit".
Item Ambrosius: "In Christo semel oblata est hostia ad salutem potens. Quid ergo nos? Nonne per singulos dies offerimus? Etsi quotidie offeramus, ad recordationem mortis eius Iit; et una est hostia, non multae. Quomodo una et non multae ? Quia semel immolatus est Christus. Hoc autem sacrificium exemplum est illius; idipsum semper idipsum offertur, proinde hoc est sacrificium. Alioquin, quoniam in multis locis offertur, mulli sunt Christi ? Non, sed unus ubique est Christus, et hic plenus exislens et illic plenus; sicut quod ubique offertur unum est corpus, ita et unum est sacrificium. Christus hostiam obtulit, ipsam offerimus et nunc; sed quod nos agimus, recordatio est sacrificii". "Nec causa suae infirmitatis repetitur, quia perficit hominem, sed nostrae, quia quotidie peccamus".
On this page