Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quid faciat haereticum, et quid sit haereticus.

Ne autem ignores, quid haereticum faciat vel quid sit haereticus, audi breviter, quid inde sancti Doctores tradant.

Hilarius ait: "Exstiterunt plures, qui caelestium verborum simplicitatem, non veritatis ipsius absolutionem, susciperent, aliter interpretantes, quam dictorum virtus postularet. De intelligentia enim haeresis, non de Scriptura est; et sensus, non sermo, fit crimen".

Idem in VII: "Intelligentiae sensus in crimine est".

Hieronymus dicit, quod "ex verbis inordinate prolatis incurritur haeresis".

Augustinus definiens, quid sit haereticus, ait: "Haereticus est qui alicuius temporalis commodi, et maxime gloriae principatusque sui gratia, falsas ac novas opiniones vel gignit, vel sequitur".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2