Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De poenitentia, et unde dicitur poenitentia.

Post haec de poenitentia agendum est. Poenitentia longe positis necessaria est, ut appropinquent.

Est enim, ut ait Hieronymus, "secunda tabula post naufragium" ; quia, si quis vestem innocentiae in baptismo perceptam peccando corruperit, poenitentiae remedio reparare potest. Prima tabula est baptismus, ubi deponitur vetus homo, et induitur novus; secunda, poenitentia, qua post lapsum resurgimus, dum vetustas reversa repellitur, et novitas perdita resumitur. Post baptismum prolapsi per poenitentiam renovari valent, sed non per baptismum: licet homini saepius poenitere, sed non baptizari.

Baptismus tantum est Sacramentum, sed poenitentia dicitur et Sacramentum et virtus mentis. Est enim poenitentia interior et poenitentia exterior: exterior Sacramentum est, interior virtus mentis est; et utraque salutis causa est et justificationis.

Utrum vero omnis exterior poenitentia sit Sacramentum, vel si non omnis, quae hoc nomine censenda sit, consequenter investigabimus.

A poenitentia coepit Ioannis praedicatio dicentis: "Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum". "Quod autem praeco docuit, idem post Veritas praedicavit, exordium sermonis sumens a poenitentia.".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1