Capitulum 1
Capitulum 1
Quod pluribus irretitus peccatis non potest vere de uno poenitere, nisi et de omnibus poemniteat.
Et sicut praedictis auctoritatibus illorum error convincitur, qui poenitentiam saepius agendam, et per eam a lapsu peccantes frequenter surgere diffitentur, ita eisdem illorum opinio eliditur, qui pluribus irretitum peccatis asserunt de uno vere poenitere eiusdemque veniam a Domino consequi posse sine alterius poenitentia.
Ait enim Propheta: Non iudicabit Deus bis in id ipsum, vel ut alii transtulerunt: Non consurget duplex tribulatio. Si ergo, inquiunt illi, aliquis sacerdoti fuerit confessus unum de duobus vel pluribus peccatis, et de illo iniunctam sibi a sacerdote satisfactionem expleverit, ceteris tacitis, non pro illo peccato amplius iudicandus est, de quo satisfecit ad arbitrium sacerdotis, qui vicem Christi in Ecclesia gerit. Ideoque, si de eo iterum indicatur, bis in id ipsum indicat Deus, et consurgit duplex tribulatio.
Sed "de his tantum oportet illud intelligi, qui praesentibus suppliciis commutantur in bonum et sic perseverant, super quos non consurgit duplex tribulatio. Qui vero inter flagella duriores et deteriores fiunt ut Pharao, praesentibus aeterna connectunt, ut temporale supplicium sit eis aeternae poenae initium. Unde Augustinus: Ignis succensus est, etc. — id est, vindicia hic incipiet — et ardebit usque ad extremam damnationem. Hoc contra illos notandum est, qui dicunt, illud, scilicet: Non indicabit Deus bis in id ipsum, ad omnia pertinere flagella, quia quidam hic flagellis emendantur, alii hic et in aeternum puniuntur".
On this page