Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Quod peccata saepe dimittuntur per poenitentiam.

Quod vero poenitentia non semel tantum agatur, sed frequenter iteretur, et per eam frequenter iterum venia praestetur, pluribus Sanctorum testimoniis probatur.

Ait enim Augustinus, scribens contra quosdam haereticos, qui peccantibus post baptismum semel tantum dicebant utilem esse poenitentiam, ita: "Adhuc instant perfidi, quoniam sapiunt plus quam oportet, non sobrii, sed excedentes mensuram, dicunt: Etsi semel peccantibus post baptismum valeat poenitentia, non tamen saepe peccantibus proderit iterata; alioquin remissio ad peccatum esset incitatio. Dicunt enim: Quis non semper peccaret, si semper posset redire? Dicunt enim Dominum incitatorem mali, si semper poenitentibus subvenit; et ei placere peccata, quibus semper praesto est gratia. Errant autem: constat enim, ei multam peccata displicere, qui semper praesto est ea destruere; si ea amaret, non ita semper ea destrueret".

Idem Ad Macedonium: "In tantum hominum iniquitas aliquando progreditur, ut etiam post actam poenitentiam, post altaris reconciliationem, vel similia vel graviora committant. Et tamen Deus facit etiam super tales oriri solem suum , nec minus tribuit, quam ante tribuerat, largissima munera vitae ac salutis. Et quamvis eis in ecclesia locus ille poenitentiae non concedatur, Deus tamen super eos suae patientiae non obliviscitur. Ex quorum numero si quis nobis dicat: Dicite, utrum mihi aliquid prosit ad vitam futuram, si in ista vita illecebrosissimae voluptatis blandimenta contempsero, si me poenitendo vehementius quam prius excruciavero, si uberius flevero, si melius vixero, si pauperes largius sustentavero, si caritate ardentius flagravero; quis vestrum ita desipit, ul huic homini dicat: Nihil tibi ista in posterum proderunt! Vade, saltem vitae huius suavitate fruere! Avertat Deus tam immanem sacrilegamque dementiam".

Item, loannes Chrysostomus De reparatione lapsi: "Talis, mihi crede, talis est erga homines pietas Dei: nunquam spernit poenitentiam, si ei sincere et simpliciter offeratur; etiam si ad summum quis perveniat malorum, et inde tamen velit reverti ad virtutis viam, suscipit libenter, amplectitur, facit omnia quatenus ad priorem revocet statum. Quodque est adhuc praestantius et eminentius, etiam si non potuerit quis explere omnem satisfaciendi ordinem, quantulamcumque tamen et quamlibet brevi tempore gestam non respuit poenitentiam; suscipit etiam ipsam, nec patitur, quamvis exiguae, conversionis perdere mercedem".

Exemplo etiam hoc idem astrui potest.

David enim per poenitentiam adulterii simul et homicidii veniam impetravit; et tamen graviter postea deliquit in populi enumeratione, quod populi multitudo prostrata ostendit. "Illud autem mirabile est, quod Angelo ferienti plebem se obtulit, dicens: Grex iste quid fecit? Fiat manus tua in me et in domum patris mei. Quo facto statim sacrificio dignus indicatus est, qui absolutione aestimabatur indignus. Nec mirum, si tali sua oblatione pro populo, peccati sui adeptus est veniam; cum Moyses, offerendo se pro plebis errore, peccata diluerit".

His aliisque pluribus testimoniis evidenter ostenditur, per poenitentiam non semel tantum, sed saepius nos a peccatis surgere, et veram poenitentiam saepius agi. Voluntarie enim peccantibus nobis, ut ait Apostolus, non relinquitur hostia pro peccatis, secunda scilicet, quia semel tantum Christum oportuit pati; nec relinquitur secundus baptismus; relinquitur vero secunda poenitentia et tertia et deinceps, ut loannes Chrysostomus super hunc locum ait: "Sciendum, inquit, quod quidam hic exsurgunt, horum verborum occasione poenitentiam auferentes, quasi per poenitentiam non valeat peccator post lapsum resurgere secundo et tertio et deinceps. Verum in hoc etiam poenitentiam non excludit, nec propitiationem, quae saepe fit per poenitentiam, sed baptismum secundum et hostiam".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4