Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Nam etsi super eundem locum Hieronymus dicat, Aegyptios et Israelitas a Deo temporaliter punitos, ne in aeternum punirentur, non est tamen de omnibus generaliter intelligendum. Ait enim sic: "Quod genus humanum diluvio, Sodomitas igne, Aegyptios mari, Israelitas in eremo perdidit, scitote ideo temporaliter pro peccatis punisse, ne in aeternum puniret", quia non iudicabit Deus bis in id ipsum. Qui ergo puniti sunt, postea non punientur; alioquin mentitur Scriptura, quod nefas est dicere.

Attende, lector, his verbis et cave, ne de omnibus generaliter intelligas, "sed de bis tantum, qui inter ipsa flagella poenitentiam egerunt, credentes in Deum Hebraeorum; quam, etsi brevem et momentaneam, tamen non respuit Deus".

Quod autem qui per temporale flagellum non corriguntur, post aeternaliter puniantur, ibidem ostendit, agens de fideli deprehenso in adulterio, qui decollatur; ubi ostendit, levia peccata brevi et temporali supplicio purgari, magna vero diuturnis aeternisque suppliciis reservari, ita inquiens: Quaerat hic aliquis, si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid de eo postea fiat? Aut enim punietur, et falsum est quod dicitur: Non iudicabit Deus bis in id ipsum; aut non punietur, et optandum est adulteris, ut hic brevi poena puniantur, ut frustrentur in cruciatus aeternos.

"Ad quod respondemus, Deum, ut omnium rerum, ita suppliciorum quoque scire mensuras; et non praeveniri sententiam iudicis, nec illi in peccatorem exercendae dehinc poenae auferri potestatem; et magnum peccatum magnis diuturnisque lui cruciatibus. Si quis vero punitus sit, ut ille qui Israelitae maledixerat, et qui in Sabbato ligna collegerat, tales postea non puniri, quia culpa levis praesenti supplicio compensata sit". Levis enim culpa levi supplicio compensatur.

Hic satis innuit Hieronymus, gravia peccata et hic puniri gravi supplicio et in faturo punienda aeternaliter, de quibus poenitentia non agitur inter flagella; levia vero, quae hic puniuntur, levi poena compensationem recipere; quod in bonis fieri non ambigimus; et in malis forte fit etiam ita.

Salis iam apparet, quod illi de prophetia induxerunt non facere pro eis, qui dicunt, ei qui crimen sibi reservat, de alio veniam praestari per poenitentiam.

Alias quoque auctoritates inducunt.

Ait enim Gregorius: "Pluit Dominus super unam civitatem, et super alteram non pluit, et eandem civitatem ex parte compluit et ex parte aridam relinquit. Cum ille qui proximum odit, ab aliis vitiis se corrigit, una eademque civitas ex parte compluit et ex parte arida remanet; quia sunt quidam, qui, cum quaedam vitia resecent, in aliis graviter perdurant".

Item Ambrosius: "Prima consolatio est, quia non obliviscitur misereri Deus" ; "secunda per punitionem, ubi, etsi fides desit, poena satisfacit et relevat".

Ratione quoque utuntur dicentes: Si is qui unum peccatum confitetur, altero tacito, satisfactionem a sacerdote iniunctam expleverit nunquid si et peccatum tacitum conversus fuerit confessus, pro utroque ei poenitentia imponetur? Longe hoc videtur a ratione et Ecclesiae consuetudine , quae pro eodem peccato, nisi reiteretur, nulli bis poenitentiam imponit. Fuit ergo illa condigna peccati satisfactio, unde et peccatum deletum videtur.

His responderi potest sic. Illud Gregorii: "Pluit Dominus", etc., non ad criminis veniam, sed ad operis peccati desertionem referendum est, ut ideo pars civitatis dicatur complui, quia ab actu et delectatione peccati, cui ante serviebat, modo cessat; non quod eius veniam habeat. Vocaturque pluvia illa talis continentia, qua ab opere peccati revocatur, quia ex fonte gratiae Dei id cordi instillatur, ut vel sic paulatim ad poenitentiam veniat, vel eo minus a Deo puniatur qui diuturniori delectatione et actu peccati maius sibi tormentum accumulasset. Si vero ad indulgentiam reatus pluvia referatur, evangelicae sententiae contraire videbitur. Si enim propter immisericordiam, qua quis proximo non misetur, etiam quae sunt dimissa replicantur ad poenam, multo magis quae nondum sunt dimissa, propter odium fraternum ad poenam reservari probantur. Et si ille "qui arbiter suae voluntatis constitutus est, non potest inchoare novam vitam, ut ait Augustinus, nisi poeniteat eum veteris vitae, quomodo ad novitatem indulgentiae perveniet, qui odii vetustatem non deposuit?"

Illud etiam quod Ambrosius ait: "Etsi fides desit, poena satisfacit", etc., non de fide intelligitur, qua creditur in Deum, sed de conscientia delicti: deest enim fides cum peccati conscientia subest. Nam cum delicta omnia nemo intelligat, est aliquando in homine peccatum, cuius non habet conscientiam. Unde Apostolus: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Cum igitur flagellatur quis pro peccato, cuius non est conscius, si patienter fert poenam et humiliter amplectitur, cogitans se peccatum forte habere, quod non intelligit, et pro eo puniri a Deo, poena illa satisfacit et relevat gravatum.

Ad hoc autem, quod obiicitur de satisfactione illa: Si satisfactio non fuit, iterum imponenda est; si vero iterum imponenda non est, satisfactio fuit; et si satisfactio fuit, veniam impetravit; responderi potest, satisfactionem non fuisse, quia ille dignos fructus poenitentiae non fecit.

"Est enim satisfactio poenitentiae, ut ait Augustinus, peccatorum causas excidere, nec suggestionibus earum aditum indulgere".

Idem: "Sane qui scelerate vivunt, nec curant talem vitam moresque corrigere, et inter ipsa facinorosa sua eleemosynas frequentare non cessant, frustra ideo sibi blandiuntur, quia Dominus ait: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Hoc enim quam late pateat, non intelligunt". "Multa enim sunt genera eleemosynarum, quae cum facimus, adiuvamur: non solum enim qui dat esurienti cibum, sitienti potum, et huiusmodi; sed etiam qui dat veniam poenitenti, eleemosynam dat; et qui emendat verbere in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina, vel orat, ut ei dimittatur peccatum, eleemosynam dat, quia misericordiam praestat".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3