Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

"Multa enim bona praestantur invitis, quando eorum consulitur utilitati et non voluntati". "Sed ea maior est, qua ex corde dimittimus, quod in nobis quisque peccavit: minus enim magnum est erga eum esse benevolum, qui nihil tibi fecit mali; illud multo grandius, ut tuum etiam inimicum diligas, et ei qui tibi malum vult, et, si potest, facit, semper bonum velis, faciasque quod possis".

"Quod ergo Dominus ait: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis; itane intellecturi sumus, ut non credentibus in Christum munda sint omnia, si eleemosynas istas dederint" ? "Qui vult ordinate dare eleemosynam a se debet primum incipere, et eam sibi primum dare".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4