Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

An sufficiat confiteri laico.

Nunc priusquam praemissis auctoritatibus, quae his contradi cere videntur, respondeamus, tertiam quaestionem intueamur.

Quod enim secunda quaestio continebat, scilicet an sine confessione et indicio sacerdotis soli Deo confiteri sufficeret, expeditum est, et certificatum praemissis testimoniis, quod non sufficit confiteri Deo sine sacerdote; nec est vere humilis et poenitens, si non desiderat et requirit sacerdotis iudicium.

Sed nunquid aeque valet alicui confiteri socio vel proximo suo, saltem cum deest sacerdos?

Sane ad hoc dici potest, quod sacerdotis examen requirendum est studiose, quia sacerdotibus concessit Deus potestatem ligandi et solvendi; et ideo quibus ipsi dimittunt, et Deus dimittit. Si tamen defuerit sacerdos, proximo vel socio confessio est facienda. Sed curet quisque sacerdotem quaerere, qui sciat ligare et solvere: talem enim esse oportet, qui aliorum crimina iudicat.

Unde Augustinus: "Qui vult confiteri peccata, ut inveniat gratiam, quaerat sacerdotem, qui sciat ligare et solvere, ne, cum negligens circa se exstiterit, negligatur ab illo qui eum misericorditer monet et petit, ne "ambo in foveam cadant", quam stultus evitare noluit. Tantaque vis confessionis est, ut, si deest sacerdos, confiteatur proximo: saepe enim contingit, quod poenitens non potest verecundari coram sacerdote, quem desideranti nec tempus nec locus offert. Etsi ille cui confitebitur, potestatem solvendi non habeat, fit tamen dignus venia ex sacerdotis desiderio, qui confitetur socio crimen. Mundati enim sunt leprosi, dum ibant ora vel se ostendere sacerdotibus, antequam ad eos pervenirent.Unde palet, Deum ad cor respicere, dum ex necessitate prohibentur ad sacerdotes pervenire. Saepe quidem eos quaerunt sani et laeti, sed dum quaerunt, antequam perveniant, moriuntur. Sed misericordia Dei ubique est, qui et iustis parcere novit, etsi non tam cito, sicut absolverentur a sacerdote. Qui ergo omnino confitetur, sacerdoti meliori quam potest confiteatur".

"Et si peccatum occultum est, sufficiat referre in notitiam sacerdotis. Nam in resurrectione puellae pauci interfuerunt, qui viderent: nondum enim erat sepulta, nondum extra portam delata,nondum extra domum in notitiam portata. Intus resuscitavit, quam intus invenit, relictis solis Petro et lacobo et loanne et patre et ma tre puellae, in quibus figuraliter continentur sacerdotes Ecclesiae."

"Quos autem extra invenit, advertendum est, quomodo susci tavit. Flebat enim turba post filium viduae; flevit Martha et Maria supplicantes pro fratre, flebat et tarba Mariam secuta. In quo docemur, publice peccantibus non proprium, sed Ecclesiae sufficere meritum". "Laboret igitur poeniteris in Ecclesia esse et ad Ecclesiae unitatem tendere: nisi enim unitas Ecclesiae succurrat, nisi quod deest peccatori sua oratione compleat, de manibus inimici non eripietur anima mortui. Credendum est enim, quod omnes eleemosynae Ecclesiae et orationes et opera iustitiae et misericor diae succurrant recognoscenti mortem suam ad conversionem. Ideoque nemo potest poenitere digne, quem non sustineat unitas Ecclesiae; ideoque non petat sacerdotes per aliquam culpam ab uni tate Ecclesiae divisos".

Ex his satis aperitur et absolvitur praemissae quaestionis articulus. Quaerendus est enim sacerdos sapiens et discretus, qui cum potestate simul habeat indicium, qui si forte defuerit, confiteri debet socio.

Beda vero inter confessionem venialium et mortalium distinguit super illum locum: "Confitemini alterutrum peccata vestra." Ait enim: "Coaequalibus quotidiana et levia, graviora vero sacerdoti pandamus, et, quanto iusserit tempore, purgare curemus, quia sine confessione emendationis peccata nequeunt dimitti".

Sed et graviora coaequalibus pandenda sunt, cum deest sacerdos, et urget periculum. Venialia vero, etiam sacerdotis oblata copia, licet confiteri coaequali, et sufficit, ut quibusdam placet, si tamen ex contemptu non praetermittatur sacerdos. Tutius est tamen et perfectius utriusque generis peccata sacerdotibus pandere, et consilium medicinae ab eis quaerere, quibus concessa est potestas ligandi et solvendi.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4