Capitulum 3
Capitulum 3
Sed quod sacerdotibus confiteri oporteat, non solum illa auctoritate Iacobi: "Confitemini alterutrum peccata vestra," etc., sed etiam aliorum pluribus, testimoniis comprobatur.
Ait enim Augustinus: "Iudicet se ipsum homo voluntate, dum potest, et mores convertat in melius, ne, cum iam non poterit, praeter voluntatem a Domino indicetur; et cum in se protulerit severissimae medicinae sed tamen utilissimae sententiam, veniat ad antistites, per quos illi claves in Ecclesia ministrantur. Tanquam bonus iam incipiens esse filius, maternorum membrorum ordine custodito, a praepositis Sacramentorum accipiat satisfactionis suae modum in offerendo sacrificio contribulati cordis devotus et supplex. Id tamen agat, quod non solum sibi prosit ad salutem, sed etiam ceteris ad exemplum; ut, si peccatum eius non modo in gravi eius malo, sed etiam in tanto scandalo aliorum est, atque hoc expediri utilitati Ecclesiae videtur antistiti, in notitiam multorum vel lotius plebis agere poenitentiam non recuset, ne letali plagae per pudorem addat tumorem". "Cum tanta est plaga peccati et impetus morbi, ut medicamenta corporis et sanguinis Domini differenda sint, auctoritate antistitis debet se quis removere ab altari ad agendam poenitentiam et eadem reconciliari".
Item Leo: "Multiplex misericordia Dei ita lapsibus humanis subvenit, ut non modo per baptismum, sed etiam per poenitentiam spes vitae reparetur, sic divinae voluntatis praesidiis ordinalis, ut indulgentiam Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeant oblinere. Christus enim hanc praepositis Ecclesiae tradidit potestatem, ut confitentibus poenitentiae satisfactionem darent, et eosdem, salubri satisfactione purgatos, ad communionem Sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent".
Item Augustinus: "Quem poenitet, omnino poeniteat, et dolorem lacrymis ostendat; repraesentet vitam suam Deo per sacerdotem, praeveniat iudicium Dei per confessionem. Praecepit enim Dominus mundandis, ut ostenderent ora sacerdotibus, docens corporali praesentia confitenda peccata, non per scriptum manifestanda. Dixit enim: Ora monstrate; et omnes, non unus pro omnibus; non alium statuatis nuntium, qui pro vobis offerat munus a Moyse statutum; sed qui per vos peccastis, per vos erubescatis: erubescentia enim ipsa partem habet remissionis. Ex misericordia enim hoc praecepit Dominus, ut nemo poeniteret in occulto: in hoc enim, quod per se ipsum dicit sacerdoti et erubescentiam vincit timore offensi, fit venia criminis. Fit enim veniale per confessionem, quod criminale erat in operatione; etsi non statim purgatur, fit veniale tamen quod commiserat mortale. Multum enim satisfactionis obtulit qui, erubescentiae dominans, nihil eorum quae commisit, nuntio Dei negavit. Deus enim, qui misericors et iustus est, sicut servat misericordiam in iustitia, ita et iustitiam in misericordia: opus enim misericordiae est peccanti peccata dimittere; sed oportet, ut iustus misereatur iuste. Considerat enim, si dignus est, non dico, iustitia, sed et misericordia; iustitia enim sola damnat, sed dignus est misericordia qui spirituali labore quaerit gratiam: laborat enim mens patiendo erubescentiam; et quoniam verecundia magna est poena, qui erubescit pro Christo, fit dignus misericordia. Unde patet, quia, quanto pluribus confitebitur in spe veniae turpitudinem criminis, tanto facilius consequitur gratiam remissionis. Ipsi enim sacerdotes plus possunt iam proficere, plus confitentibus parcere".
Item Leo Papa: "Quamvis plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quae propter Dei timorem apud homines erubescere non veretur; tamen (quia non omnium huiuscemodi sunt peccata, ut ea qui poenitentiam poscunt non timeant publicare) removeatur improbabilis consuetudo, ne multi a poenitentiae remediis arceantur, dum aut erubescunt, aut liment inimicis sua facta reserare, quibus possunt legum percelli constitutione. Sufficit enim confessio, quae primum Deo offertur, tunc etiam sacerdoti, qui pro delictis poenitentium precator accedit: tunc enim piares ad poenitentiam poterunt provocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis".
On this page