Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Si sacerdos potest dimittere, vel relinere peccatum.

Sed quaeritur, utrum a peccato solvere valeat sacerdos, id est a culpa, ut culpae maculam abstergat, vel debitum aeternae mortis solvere valeat.

Quidam arbitrati sunt, cum peccator dupliciter ligatus teneatur, ut praedictum est, scilicet mentis contagione ac caecitate et debito futurae poenae, alterum curari per Deum, alterum solvi per sacerdotem. Patitur enim per peccatum quasdam tenebras interiores et maculas, a quibus nisi liberetur, proficietur "in tenebras exteriores" ; cum autem liberatur ab his, suscitatur a morte peccati.

Unde Apostolus: "Surge qui dormis, et illuminabit te Christus." Solus enim Christus, non sacerdos, animam resuscitat, ac pulsis tenebris interioribus et maculis, eam illuminat et mundat, qui animae faciem lavat; debitum vero poenae aeternae solvere concessit sacerdotibus. Quod in resurrectione Lazari signatum asserunt, quem Christus prius per se interius vivificavit, definde foras exire iussit, eumque adhuc ligatum solvere Apostolis praecepit; quia, ut aiunt, ipse interius animam a caligine maculaque peccati emundat, sacerdotibus vero dedit vinculum aeternae mortis solvere.

Alii vero dicunt, solum Deum, non sacerdotem, debitum aeternae mortis dimittere, sicut et animam interius per se vivificat; nec tamen diffitentur sacerdotibus traditam potestatem peccata remittendi et retinendi, quibus dictum est: "Quorum remiseritis peccata," et. Sicut enim tenuit sibi potestatem baptismi, ita et poenitentiae; et ideo, sicut interius gratia sua animam illuminat, ita et simul debitum aeternae mortis relaxat. Ipse enim per se ipsum peccata poenitentium tegit, et tunc legit quando ad poenam non reservat; tunc ergo tegit quando debitum poenae solvit.

Quod autem ipse tegat, aperte dicit Augustinus, exponens illum locum Psalmi: "Quorum tecta sunt peccata," id est "cooperta et abolita. Si enim texit Deus peccata, noluit advertere; si noluit advertere, noluit animadvertere, id est punire, sed ignoscere. Ita ergo dicit a Deo tecta, ut Deus non videat, id est aeternaliter puniat." Videre enim Dei peccata est ad poenam imputare; avertere autem a peccatis faciem, hoc est ea ad poenam non reservare.

Item Hieronymus: "Quibus Deus dimittit peccata, tegit, ne in iudicio revelentur".

Item Cassiodorus: "Qui gravia habent peccata, aliis Deus imputat, aliis per misericordiam non imputat".

Ex his aperte ostenditur, quod Deus ipse poenitentem solvit a debito poenae, et tunc solvit, quando intus illuminat, inspirando veram cordis contritionem.

Cui sententiae ratio suffragatur, et auctoritates attestantur.

Nemo enim de peccato vere compungitur, habens "cor contritum et humiliatum," nisi in caritate; qui autem caritatem habet dignus est vita; nemo autem simul dignus est vita et morte; non est igitur tunc ligatus debito aeternae mortis: filius enim irae esse desiit, ex quo diligere et poenitere coepit. Ex tunc igitur solutus est ab ira, quae non manet super illum qui credit in Christum, sed super illum qui non credit. Non igitur postmodum per sacerdotem, cui confitetur, ab ira aeterna liberatur, a qua iam liberatus est per Dominum, ex quo dixit: "Confitebor." Solus igitur Dens hominem interius mundat a macula peccati, et a debito poenae aeternae solvit; qui per Prophetam ait: "Ego solus deleo iniquitates et peccata populi."

Item Ambrosins: "Verbum Dei dimittit peccata; sacerdos est iudex. Sacerdos quidem officium suum exhibet, sed nullius potestatis iura exercet".

Idem: "Ille solus dimittit peccata, qui solus pro peccatis nostris mortuus est".

Item Augustinus: "Nerno tollit peccata nisi solus Christus, qui est "Agnus tollens peccata mundi;"tollit autem et dimittendo quae facta sunt, et adiuvando, ne fiant, et perducendo ad vitam, ubi omnino fieri non possint".

His aliisque pluribus testimoniis docetur, Deum solum per se peccata dimittere; et sicut dimittit quibusdam, ita et aliorum quorundam peccata retinet.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4