Capitulum 5
Capitulum 5
Quomodo sacerdotes dimittunt peccatu, vel retinent.
Nec ideo tamen negamus, sacerdotibus concessam potestatem dimittendi et retinendi peccata, cum hoc Veritas in Evangelio aperte doceat.
Hinc Augustinus ait: "Ecclesiae caritas, quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus, eorum qui participes sui sunt, peccata dimittit; eorum qui non sunt, tenet".
Idem: "Sacerdotes possunt confitentibus parcere; quibus enim remittunt, remittit Deus. Lazarum enim de monumento suscitatum obtulit discipulis solvendum, per hoc ostendens, pote statem solvendi concessam sacerdotibus. Dixit enim: "Quodcumque" "solveritis super terram, erit solutum et in caelo,"hoc est, ego Deus et omnes caelestis militiae ordines et omnes Sancti in gloria mea laudant vobiscum et confirmant quos ligatis et solvi tis. Non dixit: quos putatis ligare et solvere, sed in quos exerce tis opus iustitiae vel misericordiae. Aliter autem vel alia opera vestra in peccatores non cognosco".
Idem: "Cum veraciter ad Deum converso peccata dimittuntur, ab eis dimittuntur, quibus ipse veraci conversione coniungitur. Spiritus sanctus ea dimittit, qui datus est omnibus Sanctis sibi caritate cohaerentibus, sive se noverint corporaliter, sive non. Similiter cum alicuius tenentur peccata, ab eis tenentur, a quibus ille cordis pravitate disiungitur, sive notis corporaliter, sive ignotis". "Omnes mali spiritualiter a bonis seiuncti sunt". Ecce hic dicit, peccata dimitti vel teneri a viris sanctis, et tamen Spiritum sanctum ea dimittere dicit.
Et quod maiori consideratione dignum est, idem etiam dicit, quod Deus per se, vel per Sanctos suos tantum peccata dimittit. Ait enim sic: "Sacramentum gratiae dat Deus etiam per malos, ipsam vero gratiam non nisi per se ipsum, vel per Sanctos suos. Et ideo remissionem peccatorum vel per se ipsum facit, vel per ipsius columbae membra, quibus ait: "Si cui dimiseritis, dimittentur"."
Hoc sane dicere ac sentire possumus, quod solus Deus peccata dimittit et retinet, et tamen Ecclesiae contulit potestatem ligandi et solvendi; sed aliter ipse solvit vel ligat, aliter Ecclesia. Ipse enim per se tantum ita dimittit peccatum, quod et animam mundat ab interiori macula et a debito aeternae mortis solvit.
On this page