Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Quare instituta sint Sacramenta.

Triplici autem ex causa Sacramenta instituta sunt: propter humiliationem, eruditionem, exercitationem.

Propter humiliationem quidem, ut dum homo in sensibilibus rebus, quae natura infra ipsum sunt, ex praecepto Creatoris se reverendo subiicit, ex hac humilitate et obedientia Deo magis placeat et apud eum mereatur, cuius imperio, salutem quaerit in inferioribus se, etsi non ab illis, sed per illa a Deo.

Propter eruditionem etiam instituta sunt, ut per id quod foris in specie visibili cernitur, ad invisibilem virtutem, quae intus est, agnoscendam mens erudiatur: homo enim, qui ante peccatum sine medio Deum videbat, per peccatum adeo hebuit, ut nequeat divina capere, nisi humanis excitatus.

Propter exercitationem similiter instituta sunt: quia, cum homo otiosus esse non possit, proponitur ei utilis et salubris exercitatio in Sacramentis, qua vanam et noxiam declinet occupationem . Non enim facile capitur a tentatore, qui bono vacat exercitio; unde Hieronymus monet: "Semper aliquid operis facito, ut te occupatum diabolus inveniat". Sunt autem exercitationum tres species: una ad aedificationem animae pertinet, altera ad corporis fomentum, alia ad utriusque subversionem.

Cum igitur absque Sacramentis, quibus non alligavit potentiam suam Deus, homini gratiam donare posset, praedictis de causis Sacramenta instituit.

Duo autem sunt, in quibus Sacramentum consistit, scilicet verba et res: verba, ut invocatio Trinitatis; res, ut aqua, oleum et huiusmodi.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5