Iam videre restat distantiam Sacramentorum veterum et novorum,
ut Sacramenta vocemus quae antiquitus res sacras signabant, ut sacrificia et oblationes et
huiusmodi.
Eorum autem differentiam breviter Augustinus assignat dicens, "quia illa
promittebant tantum et significabant,
haec autem dant salutem".