Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

[Cap. II]. De illis etiam, qui "aedificant, lignum, foenum, stipulam dicti" Augustinus, quod ignem tribulationis transitoriae invenient, cremabilia aedificia, quae secum portaverunt, cremantem. Ait enim sic: "Post istius sane corporis mortem, donec de igne purgatorio veniatur ad diem damnationis et renumerationis, si hoc temporis intervallo spiritus defunctorum, qui aedificaverunt "lignum, foenum, stipulam", huiusmodi ignem dicantur perpeti, quem alii non sentiunt, qui huiusmodi aedificia non portaverunt, ut inveniant ignem transitoriae tribulationis, venialia concremantem; non redarguo, quia forsitan verum est". "Sed quia dicitur: "Salvus erit quasi per ignem,"contemnitur ille ignis. Gravior tamen erit ignis ille, quam quidquid potest homo pati in hac vita".

Hic aperte insinuatur, quod illi qui "aedificant lignum, foenum, stipulam," quaedam cremabilia aedificia, id est venialia peccata, secum portant, quae in igne emendatorio cremantur. Unde constat, quaedam peccata venialia post hanc vitam deleri.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2