Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De peccatis, quae post hanc vitam dimittuntur.

Solet etiam quaeri, utrum post hanc vitam aliqua peccata remittantur.

Quod aliqua post hanc vitam remittantur, Dominus ostendit in Evangelio, ubi ait : "Qui peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro." Ex quo datur intelligi, sicut sancti doctores tradunt, quod quaedam peccata in futuro dimittentur. "Quaedam enim culpae in hoc saeculo relaxantur, quaedam vero parvae etiam in futuro; quae quidem post mortem gravant, sed dimittuntur, si digni sunt, si bonis actibus in hac vita meruerunt, ut dimittatur eis".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1